Song of Solomon 8

Introducitur Judaea jam inspirata et edocta, et summo desiderio Deum investigat. Intus erat dilectus, dum foris, dum Joan. 1.. etc. Id est facie ad faciem videam, et ore ad os loquar. Tu augebis gratiam in me, et ego non ingrata augebo servitium. Id est mysterium incarnationis, et dona quae dat in praesenti, erit sub capite: quia per ea sustentata in praesenti contra perturbationes mundanas quiescit, et quodammodo cum eo dormit; id est futura bona, id est plena ipsius visio, id est, ita undique circumdabit, ut nullus turbo miseriae possit intervenire. Audiens sponsus illam ultimam Ecclesiam, et in praesenti velle dormire, et quandoque requiescere; et videns multos gigni ab Ecclesia, qui alios perturbant; admonet illos, ut a perturbationibus desistant. Donec, completis divinae servitutis obsequiis, ipsa ad communem redire curam humanae fragilitatis necessitatibus admonita consentiat. Judaea in tantam sponsi agniti charitatem exardescente, gentilis admirando et congratulando dicit: Gentilibus admirantibus respondet, ille, qui est pax nostra, qui fecit utraque unum: et admonet meminisse gratiae, per quam ipsa erepta est, et aliorum congaudere saluti. Quod fuit effectus magnae benignitatis, quia in illa arbore interius excaecata fuit mater tua, ex quo dixit: Matth. 27.. Ponimus Christum cum ea quae dixit, ita discimus, quasi divinae veraciter sint verba sapientiae. Solemus signum aliquod digito, vel brachio alligatum circumferre, quo admoneamur illius rei, cujus frequentiorem habere volumus memoriam. Ponimus, ut signum, super brachium, cum ea quae fecit ita audire et sequi studemus, quasi verae sint exempla virtutis. Post corruptionem matris, apte subjungit de dilectione, ut non ex meritis ostendatur data Ecclesiae. Sicut mors separat animam a corpore, sic amor Dei a temporalium amore. etc. Quia nullis hostium tentamentis a nostrae salutis cura revocari potuit: sicut infernus nullis miserorum cruciatibus mitigatur, nec a severitate suae sententiae mutatur. Quanto austerior comparatio, eo acrior zelantis nos Domini commendatur affectus. Id est corda fidelium, in quibus dilectio continetur, ut in vase, sunt quia intrinsecus fervent Dei et proximi dilectione. Sunt etiam quia exterius lucent operibus justitiae. Hae lampades non exstinguuntur in adventu sponsi. etc. Quia domus, quae supra petram charitatis fundata est, irruentibus fluminibus non potest cadere. Tentationum, quae vel visibiliter vel invisibiliter tentant corda fidelium. Quia ubi abundat amor aeternorum, mox vilescit possessio labentium, recte subditur, Apostoli, et alii sancti, omnibus dimissis, nihil visi sunt sibi perdidisse, dummodo vera bona possent habere, unde Paulus: Philip. 3.. etc. O vos ministri et commilitones mei, nova est haec Ecclesia et tenera ad novam dilectionem retinendam. Ecclesia, antequam crescat per incrementa virtutum, infirmis auditoribus non potest praebere ubera praedicationis; adulta dicitur, quando verbo Dei copulata, sancto repleta Spiritu, per praedicationis ministerium in filiorum conceptione foedatur, quos exhortando parturit, convertendo parit. etc. Ac si aperte dicat: Parva quidem numero est Ecclesia gentium, et necdum ad subeundum verbi ministerium sufficit. Quid ergo tibi videtur, o Synagoga, erga curam ejus, sororis videlicet nostrae, esse faciendum tempore illo, quo illam per apostolos meos, apostolorumque successores alloqui coepero? Utrum quasi parvulae adhuc, parva illi secretorum coelestium arcana committamus, an jam majorem eam per augmenta reddamus, quatenus bene proficiens, perfectiorum possit capax esse virtutum? Cui tacenti, et quid ipse velit potius auscultanti, continuo quid fieri deceat aperit, ita subjiciens: etc. Si inventus fuerit aliquis, qui ab incursionibus errantium possit alios defendere, armis nequitiae fortiter resistendo, vel naturae ingenio munitus, vel philosophica scientia imbutus: divinis Scripturis eum informemus. Si quis est non adeo imbutus ad repellenda haereticorum sophismata, sed tamen simplicitate fidei, intrare volentibus in atria patriae coelestis, potens pandere rectam viam praedicando, et parvulos imbuendo: proponamus ei immarcessibilia priorum virorum exempla, quibus suum melius impleat officium. Jam loquitur communiter de tota Ecclesia ex apostolorum fundamento incepta, quia extunc fuerunt ubera in Ecclesia, usque ad novissima tempora. Audiens Ecclesia haec consilia, vel promissa sui Redemptoris, jam non alter alterum exspectat, sed quisque pro se respondet voce devota. Haec omnia non a me habere potui, sed ex quo mihi donum suae pacis, per verbum suae reconciliationis largitus est. Bene dico pacem reperiens, quia in ea pace, quam dixi, fuit Christo vinea instituta: quae olim a lege et prophetis est praenuntiata. Quae pax non unam tantum gentem Judaeorum continet, sed habet multos populos de toto mundo collectos, non aliquibus hominum meritis, sed sola pace, quam inter Deum et hominem facere venit: cujus vineae, quia Domino cura est, et quia utile est hominibus, ut ejus participes fiant, recte subditur: Sequitur vox ipsius pacifici, quae ostendit, quantam curam habeat de hac vinea, et quid sua relinquentibus in aeternum conservet, et quid singularis praemii doctoribus ejus disponat. Pretium perfectum quidquid habet. Per perfectio; per omne mundanum accipitur: quod quidem aliquando parvum est in te, sed magnum devotione. etc. Eadem perfectio quae per significatur, etiam per notatur, quia uterque numerus perfectus, et idem valet quam si diceret duo millia. etc. Idem est et quia pecunia pro Deo erogata, pacem inter Deum et hominem conciliat. Ecclesia, vel quaelibet fidelis anima, in hortis habitat; quae jam viriditate spei et bonorum operum est repleta. Sicca quippe est spes hujus mundi, quia omnia, quae hic amantur, cum festinatione arescunt: oportet ut sponsum id est in tantum bona praedicationis emittat in quantum ille delectatur, quem desiderat; quia videlicet omnes electi, qui ut ad coelestem patriam reviviscant, verba vitae audire desiderant. Et quandoquidem unicuique apud me reservatur pro meritis praemium, et duplex retributio doctoribus: ergo dum adest tempus merendi, dum differtur dies nuptialis, quantum valet unusquisque, in cultura hujus vineae persistat. Id est angeli, quos adjutores tibi dedi; et spiritus justorum, qui jam cum Deo sunt, et pro fratribus orant. Exigo a te ut habites, nullo tumultu discessura; postea etiam exigo ut vocem tuam me audire facias. Annuens Ecclesia, respondet: Quandiu vis, abesto: differ praesentiam tuam; ego spe longanimi quidquid praeceperis, patiar vel faciam. Non optando loquitur, quis enim oportet eum, quem diligit, fugere? sed memor suae conditionis, illius voluntati consentit. Quasi: Tu quidem, qui ex carne comprehensibilis factus es, ex divinitate tua intelligentiam nostri sensus excede, et in teipso nobis incomprehensibilis permane. Hoc clamat Ecclesia Domino spiritu prophetico, postquam mortem et resurrectionem Domini ascensionemque descripsit. Fugere nos dicitur, quando id quod reminisci volumus, non occurrit: quando id quod volumus, memoria non tenemus. Ita fuge, ut creberrime per gratiam compunctionis fidelium cordibus appareas; qui sunt quia despectis omnibus cupiditatibus, et purgatis vitiis, amore coelestium tenentur, et virtutum odore fragrant, et bonus odor Christi sunt.
Copyright information for VulgGlossa